- APION
- I.APIONTiberii temporibus et ultra floruit, περιεργότατος Γραμματικῶν, Grammaticorum curiosissimus, ut Africano apud Eusebium vocatur; ἀνὴρ δοκιμώτατος, vir celeberrimus, uti dicitur Tatiano, Literis homo multis praeditus, rerumque Graecarum plurimâ, atque variâ scientiâ, ut iudicat Gellius l. 5. c. 14. Natus fuit Oasi, Aegypti civitate: sed Alexandrinus vocari volebat, quod ius eius civitatis haberet. Auctor Ioseph. l. 2. eorum quos adversus eum scripsit. Cognomen habuit Πλειςτονίκης, h. e. Multivictor, uti liquet ex Plin. l. 37. c. 5. Gellio l. 6. c. 8. et Clem. Alex. l. 1. Στρωμ. Sed Suidae dicitur Α᾿πίων ὁ Πλειςτονίκου. Verum fallitur; nam Posidonii fil. fuit, teste Africanô in tertio χρονογραφιῶν. Etiam cognomen habuit Μόχθος, ab assiduo labore, ut Suidas docet, ex quo etiam cognosces, quibus praeceptoribus usus sit. Plin. in Praefat. Nat. Hist. Apion Grammaticus, hic quem Tiberius Caesar Cymbalum mundi vocabat, cum publicae famae tympanum potius videri possit, immortalitate donaria se scripsit, ad quos aliqua componebat. Unde liquet, Tiberii aetate non exignum nomen habuisse. Idem ab Alexaandrinis ad C. Caesarem, cognomentô Caligulam, accepit legationem. Quô rempore Philo aIudaeis est missus ad eundem, ut gentis suae causam agerer, ad versus Alexandrinos. Ioseph. Iud. Ant l. 18. c. 10. Senec. Ep. 88. Apion Grammaticus, qui sub Caio Caesare totâ circulatus est Graecia. Nec tantum Tiberii et Caii, sed Claudii etiam tempore vixit, teste Suida: Cui Flavius Iosephus respondit. Idem scripsit Aegyptiacorum libros 5. Gellius l. 5. c. 14. et l. 10. c. 10. Ab Aegyptio Apidis numine vocatus est. Errant ideo, qui geminatô p. dicunt Appionem, quasi derivatum sit, ab Appia gente Romana. Video tamen, non semel sic scribere Iosephum Scaligerum, in erudita appendice praeclari operis, de Emendatione Temporum. Vosl. l. 2. de Hist. Graec. c. 7. p. 530. 531.II.APIONcognomen Ptolemaei ex Lagidis Nothi, Libyae Regis, qui regnum moriens testamentô Populo Romano reliquit; in quo inclitae civitates erant Berenice, Ptolemais et Cyrene. Factum hoc an. urb. cond. DC. LX. Caiô Caeliô, L. Domitiô Consulib. Videatur Appian. l. 1. Bell. Civil. et Eutropius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.